DAMASCENI Senes

DAMASCENI Senes
DAMASCENI Senes
apud Mattial. l. 5. Epigr. 18.
Quod tibi Decembri mensae, quo volant mappae,
Gracilesqueve ligulae, cereiqueve, chartaequeve
Et acuta senibus testa cum Camascenis,
Praeter libellos vernulas nihil misi:
Pruna sunt Damascena, quod siccata vetustatequeve in rugas contracta, de quibus idem in Xeniis Epigr. 29.
Pruna peregrinae carie rugosa senectae
Sume: solent duri solvere ventris onus.
Atque a Damasco Syriae sic dicta, unde, in massam condita, afferebantur, sicut ficus, cottana, caryotae. Hinc globus prunorum apud Stat.
Nusquam turbine conditus ruenti
Prunorum globus, atque cottanorum.
Ubi globus est παλάθη, i. e. massa, item offa. Cuiusmodi παλάθας de prunis Aegyptiis siccatis, et a nucleo liberatis, fieri similiter, scribit l. 4. Proprie tamen vox παλάθη de caricis obtinuit, uti docet Salmas. ad Solin p. 1019. vide eum quoque p. 1325. ubi de Isidoro Mysa cum Damascenis confundente pluribus agit. At Damascenae Rosae, Gall. la Rose de Damas, pulcherrimam descriptionem habes, apud Franc. Pomey Divers. Descript. ubi inter alis, Exilis haec rosa, inquit, in hirsuto enascitur arbusto, crebris obsito spinarum aculeis. Ramusculis nihil asperius, nihil tortuosius et magis abnorme; Frondes temere diffusae incompositeque digestae. Ipsemet flos quam specie inconcinnus! quam efformatus negligenter! Quaternis quinisque constat foliolis, parum venuste in orbem et per or am explicatis, plura alia tenuior aque ambientibus inscite corrugata, et concinnata deformes in cirros. In umbilico, minitula exstant stamina auro praepilata, crispae taeniolae segemptis haud absimilia; Praeterea nihil. At, quod mireris --- flos inter formosissimos tamen praeclarissimosque iure numeratur, quod egregio spelendidoque candore niteat; quod odore cohonestetur adeo suavi, itaque iucundo, ut nihil aut afflari suavius, aut odoratu percipi iucundius possit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • PRUNA Damascena — in offas et παλάθας condita, e Syria veniebant olim, in alias regiones: unde meminit παλάθης Συριακῆς Athenaeus, l. 11. Est autem παλάθη, globus prunorum seu massa, corum ἐπάλληλος θέσις. Quemadmodum Theophrastus, de prunis Aegyptiis siccatis et… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”